- CORBIS
- CORBISnomen viri illustris, apud Liv. l. 28. c. 21. Neque obsuri inquit, generis homines, sed clari illustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, ferrô se certaturos, professi sunt.Corbis maior erat aetate. Orsuae pater Princeps proxime fuerat, a fratre maiore, post mortem eius Principatu acceptô. Cum verbis disceptare Scipio vellet, ac sedare iras, negatum id ---- Maior usu armorum et asiu facile stolidas vires minoris superavit. vide quoque Val. Max. l. 9. c. 11. ex. extr. 1 qui alios Auctores secutus fratres facit, et Silium Ital. l. 16. qui fingit insuper geminos fuisse, et mutuis vulneribus concidisse, ut Thebano pati simile hoc par redderet. Casp. Barthius, Animadv. ad Statium, l. 3. p. 1375.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.